- CINERES
- I.CINERESapud Gentes, quae mortuos cremabant, in urnis. ollis, caccabis, urceis, ampullis, amphoris, cupis, orcis et aliis huiuscemodi vasculis, asservari solebant, uti hîc passim videre est, ubi de Cadaverum cura, Defunctus etc. Et quidem cuiusque cineres peculiare repositorium habebant: Hinc. Papin. Statius, Theb. l. 3. v. 168. sub persona Matris duorum filiorum,Ite diu fratres, indiscretique supremisIgnibus et caros urnâ confundite Manes.Ubi Schol. Manes pro cineribus seu reliquiis ossium, post cremata cadavera dicit. Glossographus Priscus: in unam urnam permistos cineres confusuram pollicetur parens. Alius, Manes designant cadavera. Vide Barthium Animadversion. ad l. Peregre vero defunctorum cineres in patriam reportabantur. Unde de cineribus Germanici Tacit. l. 2. Annal. c. 75. At. Agrippina --- ascendit classem, cum cineribus Germanici ---- Miserantibus cunctis quod femina nobilitate princeps ---- tunc ferates reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui. Et c. 77. An festinamus cum Germanici cineribus appellere? Idem de exulibus a Nerone restitutis, l. 14. c. 12. Etiam Lollinae Pauline cineres reportari, sepulchrumque exstrui permisit. Quod quâ pompâ fieri consueverit. de eodem Germanico idem docer, l. 3. Annal. c. 2. Miserat duas praetorias cohortes Caesar, additô, ut Magistratus Calabriae, Apuliaeque et Campaniae suprema erga memoriam filii sui munera fungerentur. Igitur Tribunorum Centurionumque humeris Cineres portabantur: praecedebant incompta signa, versi fasces: atque ubi colonias transgrederentur, atratae plebes, trabeatique equites: pro opibus loci, vestem, odores, aliaque funerum sollennia cremabant. etiam quorum diversa oppida, tamen obvii et victimas atque aras Diis Manibus statuentes etc. Vide quoque infra ubi de Pyra et Rogo: it. voce Tapuiae. Addo saltem, corpora non cinefacta, sed ustulata tantum, inter calamitates, reponi consuevisse. Hinc Seneca, Oedipo, v. 67. ubi de malis, Pestem comitantibus, Oedipum querentem introducit,Arsisse satis est, pars quota in cineres abit?Quemadmodum idem versu praeced.Non ossa tumuli sacta discreti tegunt.deplorat aliud calamitatis simili lue contingentis genus, quod videl. singulis tumulis uruisve non condantur sancto ritu singuli, uti notat Farnab. ad l. Hinc Cinerarium in veterib. Inscr. pro sepulchro et Cinerarii fines ac sepultur arii, apud Gromaticos etc.II.CINERESin Sacris adhibiti leguntur Numer. c. 19. v. 19. et seqq. ubi de aqua separationis, sen aqua cinere vaccae rufae conspersâ, qua polluti e morticinio purificabantur. Erat enim haec vacca tota rufa, et comburebatur a principe Sacerdotum in monte Olivarum sanguisque eius aspergebatur: porto aquae ita aspersae cinere huius vaccae servabantur, et valebant ad purgandam immunditiem, ex contrectato cadavere contractam. Ubi inter alia, quod mactaretur et in cineres solveretur haec victima, mors Christi ab ipso ex amore oppetita; quod vero asservarentur hi cineres, et super illos aqua viva effunderetur, perpetuus valor mortis Christi et Spiritus Sanctus, propter eam effusus, indicabautur: quemadmodum aspersio postmodum eiusdem aquae, accommodationem et insinuationem sanguinis Christi in iustitiam et sanctitatem testabatur. Franc. Burmannus, Synopsi Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 22. §. 16. et 17. Alias holocaustorum cineres, aeratâ laminâ foraminibus plenâ, quae mediô spatiô erat in Altari aeneo, egerebantur, uti diximus supra in voce Altare. Sed et Veteres, inter alios paenitentiae et luctus testinficandi ritus, Cineribus quoque sese aspergebant; de quo tamen nihil divintus iniunctum reperimus: verum liberum erat, modo hôc modo illô signô, in publicis inprimis Ieiuniis, humilitatem suam coram Deo testificari. Vide infra, ubi de Lugendi ritibus. Allud quid notat, Cinerum dies, in Ecclesia Romana, qui feria 4. est Dominicae quadragesimae, a Christianis discalceatis celebrari solita, ut habetur in Constitutionibus Cistertiensium et apud Rupertum, qui de hoc Ritu sic habet: Igitur ut --- mentnerimus quia pulvis sumus, idicirco et cinere capita nostra asperigimus et --- pedes nudamus, hôc habitu confitentes, quia non Dii --- sed homines sumus. In Ambrosiano ritu dispensautur Cineres, ad feriam secundam Rogatiovum, quae ibi post Ascensionem celebrantur. In Capella Papali, cum Pontifici a Cardinali cinis impomitur, Cardinalis stans coram eo supra scabellum, nihil dicens, imponit Papae sedenti cineres in modum crucis, Ceremonial. l. 2. c. 31. Quod ad S. Sabinam, ubi quadragesimalis statio incipit, fieri solet. Refert tamen Cencius Camerarius, Papae dici, Memento homo etc. in Ceremoniali suo, apud Macros fratres in Hierolex. Olim Halbetstadii Saxonum, hâc die quaerebatur civium scelestissimus, qui lugubribus indutus ac capite velatô in Ecclesiam perductus, divinô officiô peractô inde expellebatur. Postea per totum quadragesimae tempus nudis pedibus urbem obibat, omnesque Aedes sacras accedebat, neque tamen ingrediebatur, aut cum quoquam sermones conferebat; interim per vices a Canonicis loci invitatus: Post mediam moctem somnum capiebat. Tandem ab omnibus peccatis liber pronuntiatus, in posterum Adam nomine (in cuius memoriam hic ritus celebratur) appellatus est, Aen. Sylvius, Europae c. 2. Adhibetur autem cinis hôc die, ex palmarum et olivarum ramis, praecedenre annô, benedictis, ut in rubricis disponitur: quod et Graeci observant Vide eosdem Macros. De eodem Cinere sic Bernardus Monach. in Consuetud. Cluniac. MSS. apud Car, du Fresne, c. 64. Cineres, qui in Capite Ieiunii Fratrum olim paenitentium, hodie fidelium omnium capitibus imponuntur, ex industria fiunt de cremnis sarmentorum, qui etiam studiose mundantur et vibrantur et benedicti conservantur ab Infirmario, ut morientibus fratribus cum cilicio substernatur. Vide eum in Glossario in voce Cinis, item in Caput Ieiunii, ut et quae de hacCeremonia refert Andr. Rivetus, Summae Controv. Tract. 2. Quaest. 13. nec non supra, ubi de Aqua aspersionis: uti de more Nasamonum, in amicitiae fideique tesseram, cinerem lingendi, infra verbô Linere; aliquid etiam voce Spodium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.